Cicero, Epistulae ad Familiares (XML Header) [genre: prose; letters] [word count] [lemma count] [Cic. Fam.].
<<Cic. Fam. 15.4.9 Cic. Fam. 15.4.12 (English) >>Cic. Fam. 15.4.14

15.4.11 nunc velim sic tibi persuadeas, si de iis rebus ad senatum, relatum sit me existimaturum summam mihi laudem tributam, si tu honorem meum sententia tua comprobaris, idque, etsi talibus de rebus gravissimos homines et rogare solere et rogari scio, tamen admonendum potius te a me quam rogandum puto. tu es enim is qui me tuis sententiis saepissime ornasti, qui oratione, qui praedicatione, qui summis laudibus in senatu, in contionibus ad caelum extulisti ; cuius ego semper tanta esse verborum pondera putavi, ut uno verbo tuo cum mea laude coniuncto omnia adsequi me arbitrarer ; te denique memini, cum cuidam clarissimo atque optimo viro supplicationem non decerneres, dicere te decreturum, si referretur ob eas res quas is consul in urbe gessisset ; tu idem mihi supplicationem decrevisti togato non ut multis re p. bene gesta sed ut nemini re p. conservata. 15.4.12 Mitto quod invidiam, quod pericula, quod omnis meas tempestates et subieris et multo etiam magis, si per me licuisset, subire paratissimus fueris, quod denique inimicum meum tuum inimicum putaris, cuius etiam interitum, cum facile intellegerem mihi quantum tribueres, Milonis causa in senatu defendenda approbaris. A me autem haec sunt profecta, quae non ego in benefici loco pono sed in veri testimoni atque iudici, ut praestantissimas tuas virtutes non tacitus admirarer (quis enim [te] id non facit?), sed in omnibus orationibus, sententiis dicendis, causis agendis omnibus scriptis Graecis, Latinis, omni denique varietate litterarum mearum te non modo iis quos vidissemus sed iis de quibus audissemus omnibus anteferrem.



Cicero, Epistulae ad Familiares (XML Header) [genre: prose; letters] [word count] [lemma count] [Cic. Fam.].
<<Cic. Fam. 15.4.9 Cic. Fam. 15.4.12 (English) >>Cic. Fam. 15.4.14

Powered by PhiloLogic